PL 54 · cols. 821–825
Leo the Great, Letters
Letter XLIII
Migne Reading Room
PL 54 · cols. 821–825
Letter XLIII
(a) ‹EPISTOLA› · printed under col 821
Al., 39. Quae autem erat 43, nunc 47. Scripta paulo ante 13 Octob. an. 449.
Otherwise 39. The one that was 43 is now 47. Written a little before 13 October in the year 449.
(b) ‹alios autem intromissos, qui› · printed under col 821 (call in the Latin version)
Id est, Dioscori episcopi.
That is, of bishop Dioscorus.
(1)–(5) printed under col 821 (calls in the Greek, col 822): set in n822.
Epistola Leonis ad Theodosium divae memoriae, per quam rogavit specialem synodum in partibus Italiae fieri, et nullo alio in loco; propterea quod sit contraria canonibus secunda synodus Ephesina. Gloriosissimo et serenissimo THEODOSIO imperatori LEO episcopus. Antea et ab initio in iis quae factae sunt synodis tantam nos accepimus fiduciam a sanctissimo Petro et principe apostolorum, ut potestatem habeamus et veritatis vindicandae pro nostra pace, et nemini ipsam liceat, cum munita adeo sit, concutere, dum sine mora laesio removetur. Quoniam igitur concilium episcoporum quod in Ephesina civitate propter Flavianum fieri jussistis, et ipsam laedit fidem, et omnes sauciat Ecclesias. ....................................... Atque haec non ab incerto nuntio nobis cognita sunt, sed ab ipsis quos misimus, religiosissimo episcopo et fidelissimo Hilaro diacono nostro, qui quae acta sunt nobis exposuerunt. Quod autem accidit hanc habet causam quod non pura conscientia rectoque judicio secundum consuetudinem ii qui convenerunt, de fide et de iis qui decepti fuerunt, sententiam protulere. Cognoscimus enim ad concilium non omnes quos oportebat convenisse, sed alios quidem ejectos, alios autem intromissos, qui praedicti episcopi circumventione impiis subscriptionibus capti sunt. Talis namque ab ipso prolata sententia, ut omnibus per ipsum Ecclesiis injuria inferretur. Hujuscemodi enim rem valde impiam fideique repugnantem ii testes de visu, qui per nos missi sunt, nobis significarunt. Unde, serenissime imperator, a vestra pia conscientia periculum causa fidei avertere dignare, neque humana praesumptio Christi Evangelio vim inferat. Haec ego, o christianissime et venerabilis imperator, cum iis qui mecum sunt episcopis, sincero affectu cupiens vos ante omnia placere Deo, ad quem ab universa Ecclesia unanimiter pro vestro imperio preces funduntur, ut facias, consilium do, ne forte poenas persolvamus ante tribunal Christi,
(1) ‹[before] Ἐπιστολὴ Λέοντος› · printed under col 821
Hunc titulum ad mss. Veneta revocavimus. In vulgatis, post Λέοντος, additur, Ἐπισκόπου Ῥώμης, et omittuntur, τὸν τῆς θείας μνήμης. Alius praeterea titulus in iisdem codd. Ven. subjicitur sic: Ἐπιστολὴ Λέοντος ἐπισκόπου Ῥώμης πρὸς Θεοδόσιον βασιλέα περὶ τοῦ τὴν σύνοδον ἐν τοῖς τῆς Ἰταλίας γενέσθαι μέρεσιν.
We have restored this title according to the Venetian manuscripts. In the printed editions, after Λέοντος, Ἐπισκόπου Ῥώμης (of the bishop of Rome) is added, and τὸν τῆς θείας μνήμης (of divine memory) is omitted. Besides, another title is placed below in the same Venetian manuscripts, thus: Letter of Leo, bishop of Rome, to the emperor Theodosius, on the synod's being held in the parts of Italy.
(2) ‹καὶ ἐν μηδενὶ ἑτέρῳ τόπῳ› · printed under col 821
Ex Vat. cod. Graecus 1455, qui sincerum et integrum textum suggessit. Vulg., διὰ τὸ τοῦτο ὑπεναντίον εἶναι τῶν κανόνων.
From the Vatican Greek manuscript 1455, which supplied a sound and complete text. The printed editions have: because this is contrary to the canons.
(3) ‹τὴν αὐθεντίαν› · printed under col 821
Deest καὶ in ms. Ven.
καὶ is lacking in the Venetian manuscript.
(4) ‹ὑπὲρ τῆς› · printed under col 821
Vulgati, ὑμῶν. Editores Romani in margine, ἴσως ἡμῶν; et ita legit etiam vetus interpres, qui hujus capitis exordium e Graeco reddidit, uti in admonitione ostendimus; ac proinde sine trepidatione emendavimus.
The printed editions have ὑμῶν (your). The Roman editors in the margin: perhaps ἡμῶν (our); and so too the old translator read, who rendered the opening of this chapter from the Greek, as we showed in the admonition; and accordingly we have made the correction without hesitation.
(5) ‹ἐν τῇ Ἐφεσίων› · printed under col 821, continued under col 822
In editis, πολεμεῖ Φλαυιανῷ, perperam; unde Romani emendarunt in margine; emendationem autem textui inseruimus, quia et contextus exigit, et sic legit in textu antiquus interpres.
In the printed editions, πολεμεῖ Φλαυιανῷ (makes war on Flavian), wrongly; hence the Roman editors corrected it in the margin; and we have put the correction into the text, because both the context requires it and the ancient translator reads so in his text.
(6) ‹πάσας τραυματίζει τὰς ἐκκλησίας› · printed under col 822
Hoc loco suspensus sensus lacunam ostendit, quae punctis signanda fuit, tametsi in mss. non appareat. Hic enim mentio aliqua erat inserta Dioscori, qui Ephesino latrocinio praesidens, in causa fuit ut eadem pseudosynodus et fidem laederet et omnes sauciaret Ecclesias. Proculdubio, inquam, erat inserta, ut ad eum referantur voces sequentes, τοῦ προλεχθέντος, supradicti episcopi, quae non ad Flavianum, sed ad Dioscorum pertinent.
At this place the suspended sense shows a lacuna, which had to be marked with dots, although it does not appear in the manuscripts. For here some mention of Dioscorus had been inserted, who, presiding over the Ephesine robbery, was the cause that the same pseudo-synod both injured the faith and wounded all the Churches. Without doubt, I say, it had been inserted, so that the following words, τοῦ προλεχθέντος, of the aforesaid bishop, may refer to him; for they relate not to Flavian but to Dioscorus.
(7) ‹ἀγγέλου, ἀλλὰ› · printed under col 822
Ita ex mss. Venet. magis clara syntaxi, quam in editis, παρ᾽ αὐτῶν, παρ᾽ ἡμῶν. Paulo post Ἱλαρίου pro Ἱλάρου perperam in eodem cod.
So from the Venetian manuscripts, with a clearer syntax than in the printed editions: παρ᾽ αὐτῶν, παρ᾽ ἡμῶν. A little after, Ἱλαρίου is wrongly written for Ἱλάρου in the same manuscript.
(8) ‹τῶν παρ᾽ ἡμῶν ἀποσταλέντων› · printed under col 822
Vulg. et codd. plurali numero, εὐλαβεστάτων ἐπισκόπων. Cum vero manifestus sit error (unus enim episcopus Julius missus fuit), certa emendatione locum restituimus. Facilis autem librariorum lapsus scribentium ων pro ου levissima duarum litterarum mutatione sanatur.
The printed editions and the manuscripts have the plural, εὐλαβεστάτων ἐπισκόπων (most reverent bishops). But since the error is manifest (for only one bishop, Julius, was sent), we have restored the passage by a certain correction. And the easy slip of the copyists, who wrote ων for ου, is healed by a very slight change of two letters.
(9) ‹τοῦ προλεχθέντος ἐπισκόπου› · printed under col 822
Cod. Ven., ἀσεβέσιν ἁλόντες ὑπογραφαῖς ἐβασανίσθησαν.
The Venetian manuscript: having been caught in impious subscriptions, they were tormented.
(a) ‹et in Christo› · printed under col 823 (call in the Latin version)
Leg. perfectae seu verae humanitatis. Vide annot. 3 (infer., 3) in textum Graecum.
Read: of the perfect or true humanity. See note 3 (below, 3) on the Greek text.
(b) ‹EADEM EPISTOLA.› · printed under col 823 (call in the older Latin edition)
Etsi Latinus textus hujus epistolae quam hic proferimus contineatur in mss. Latinae collectionis Chalcedonensis, in quibus originales plerumque Leonis epistolae describuntur, non esse tamen textum originalem, sed partim versionem ex Graeco, partim transumptum ex epistola sequenti 44 in admonitione ostendimus. Invenitur etiam haec epistola in cod. Grimanico collect. 18 et in ms. Veneto collect. 22 qui e Chalcedonensi collectione plura receperunt.
Although the Latin text of this letter which we bring forward here is contained in the manuscripts of the Latin Chalcedonian collection, in which Leo's original letters are for the most part copied, we have shown in the admonition that it is nevertheless not the original text, but partly a version from the Greek and partly taken over from the following letter, 44. This letter is also found in the Grimani manuscript of collection 18 and in the Venetian manuscript of collection 22, which received many things from the Chalcedonian collection.
(c) ‹Chalcedonensis.› · printed under col 823, continued under col 824 (call before SYNOPSIS)
In mss. collect. Chalcedon. hic titulus legitur: Epistola sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis ad imperatorem Theodosium, qua rogavit speciale concilium in Italia fieri, et non in alio loco, eo quod contraria sit canonibus secunda sgnodus Ephesina.
In the manuscripts of the Chalcedonian collection this title is read: Letter of the most holy archbishop of Rome, Leo, to the emperor Theodosius, in which he asked that a special council be held in Italy and not in another place, because the second synod of Ephesus is contrary to the canons.
si hujuscemodi rem silentio involvamus. Obsecro igitur coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae per ea quae male acta sunt laeditur, quaeque vestri est custos imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut cuncta maneant intacta, sicut et ante judicium existebant. Exspectent autem majus criterium concilii, in quo omnis ex toto orbe episcoporum numerus congregetur; neque sinatis vos de alieno peccato onus sustinere; quod ut manifestius edicamus, urgentis necessitatis timore constringimur. Sed ante oculos proponite beatissimi Petri gloriam communesque cum ipso omnium apostolorum coronas, et martyrum gaudia, quibus non alia fuit causa patiendi, nisi confessio verae Deitatis, et in Christo perfecta permansio. Quae confessio cum impie nunc a paucis quibusdam laedatur, omnes nostrarum partium Ecclesiae, omnesque sacerdotes mansuetudini vestrae cum lacrymis supplicant propter appellationem in Flaviani episcopi libello contentam, ut speciale concilium jubeatis in Italiae partibus peragi, ut omnis conflictus repellatur vel mitigetur, nihilque devians vel dubium in fide sit; convenientibusque insuper etiam episcopis ab Orientalibus provinciis omnibus, quorum si qui de veritatis via exorbitarunt, salutaribus curationibus in integrum revocentur, et hi quorum est causa gravior, vel consiliis acquiescant vel ab una Ecclesia exscindantur: ita ut necessarium sit et eadem servare quae Nicaenus canon et quae constitutio totius orbis episcoporum praecipit, secundum catholicae Ecclesiae consuetudinem et nostrorum Patrum liberam fidem, per quam serenitas vestra stabilitur. Iis enim qui Ecclesiam laedunt, expulsis, vestrisque provinciis jure, quod justum est, potientibus, atque vindicta adversus haereticos exercita; vestrum etiam imperium Christi dextera defendetur. EADEM EPISTOLA. AD THEODOSIUM AUGUSTUM. Gloriosissimo et clementissimo THEODOSIO Augusto LEO episcopus. CAP. I. — Olim et ab initio in conciliis celebratis
Uti prodiit ex mss. Latinis collectionis Chalcedonensis.
As it came out of the Latin manuscripts of the Chalcedonian collection.
SYNOPSIS. — I. De Ephesino latrocinio conqueritur apud imperatorem. — II. Postulat ut in eodem statu res maneant quo ante pseudosynodum erant. — III. Supplicat ut concilium intra Italiam celebrari jubeat imperator.
SYNOPSIS. — I. He complains to the emperor about the Ephesine robbery. — II. He asks that matters remain in the same state in which they were before the pseudo-synod. — III. He begs the emperor to order a council to be held within Italy.
(1) ‹ἵνα πάντα μείνωσιν› · printed under col 824
Editores Rom. in margine, ἴσως, ἀρπαγῆ.
The Roman editors in the margin: perhaps ἀρπαγῆ.
(2) ‹Καὶ μὴ συγχωρήσητε› · printed under col 824
In margine iidem editores ὑμᾶς; et sic legendum.
In the margin the same editors have ὑμᾶς (you); and so it should be read.
(3) ‹θεότητος,› · printed under col 824
Editores Romani in margine, καὶ τῆς ἀληθοῦς ἐν Χριστῷ ἀνθρωπότητος, et verae in Christo humaniatis quam Eutyches negabat.
The Roman editors in the margin: καὶ τῆς ἀληθοῦς ἐν Χριστῷ ἀνθρωπότητος, and of the true humanity in Christ, which Eutyches denied.
(4) ‹τῶν ἀνατολικῶν ἐπαρχιῶν·› · printed under col 824
Ita codd. Graec. Vat. 1455 et Ottob. 29. Erat in vulgatis, οἵ τινες ὕβρεις.
So the Greek manuscripts Vat. 1455 and Ottob. 29. The printed editions had οἵ τινες ὕβρεις.
(5) ‹καὶ τῶν ἡμετέρων πατέρων› · printed under col 824
Hic aliquid involutum apparet, et forte lacuna aliqua. Clarius in epist. 44 Leonis mens elucescit.
Something involved appears here, and perhaps some lacuna. Leo's meaning shines out more clearly in letter 44.
(c) continued under col 824 from col 823, set in n823.
(d) ‹tantam nos percepimus a› · printed under col 824 (call in the older Latin edition)
Sic plures nostri et Baluzii codd. Alias, beatissimo.
So most of our manuscripts and Baluze's. Otherwise: beatissimo.
(e) ‹omnes Ecclesias vulnerare;› · printed under col 824 (call in the older Latin edition)
De lacuna hujus loci vide annot. 5 in textum Graecum hujus epistolae (Col. 822 6).
On the lacuna at this place see note 5 on the Greek text of this letter (col. 822, 6).
tantam nos percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut auctoritatem habeamus ad veritatem pro nostra pace defendendam: quatenus nulli liceat sic eam munitam in aliquo commovere, dum repente laesio removetur. Igitur quia concilium episcoporum quod propter Flavianum in Ephesina civitate fieri praecepistis, et ipsi fidei probatur obesse, omnes Ecclesias vulnerare; ..... Et haec a no- comperta sunt non incerto nuntio, sed ab ipsis
(a) ‹[before] reverendissimis episcopis› · printed under col 825
Confer annot. 2 (Col. 822, 8) in eumdem textum Graecum; ubi hujus loci errorem deteximus historicae veritati contrarium, quem vetus hujus loci interpres Latinus, postpositis praeterea vocibus, qui a nobis missi sunt, quae in Graeco textu praemittuntur, ita confirmavit et involvit, ut qui error in Graeco facile detegi et emendari potest, in ejusmodi versione Latina nullo modo possit. Notandum insuper est titulum reverendissimi, quem S. Leo episcopis numquam tribuit, interpreti referendum esse, qui vocem Graecam εὐλαβεστάτων sic Latine reddidit, cum alias reddi etiam soleat religiosissimus.
Compare note 2 (col. 822, 8) on the same Greek text, where we detected the error at this place contrary to historical truth, which the old Latin translator of this passage, having moreover put after it the words qui a nobis missi sunt, which in the Greek text come before, so confirmed and entangled that an error which in the Greek can easily be detected and corrected can in no way be so in a Latin version of this kind. It is further to be noted that the title reverendissimi, which St Leo never gives to bishops, must be referred to the translator, who rendered the Greek word εὐλαβεστάτων thus in Latin, though it is also usually rendered otherwise, religiosissimus.
(b) ‹de fide et› · printed under col 825
Crabbus et editio Antuerp. an. 1583, erratibus. Ita etiam secunda manu in ms. Veronensi 57. In editione Labbei, erratis.
Crabbe and the Antwerp edition of the year 1583 have erratibus. So too a second hand in the Verona manuscript 57. In Labbe's edition, erratis.
(c) ‹qui pro› · printed under col 825
Id est Dioscori Alexandrini, qui in lacuna annot. 5 (supra a) indicata nominatus proculdubio fuit, uti nominatur in epistola sequenti.
That is, of Dioscorus of Alexandria, who was without doubt named in the lacuna indicated in note 5 (above, a), as he is named in the following letter.
(d) ‹impiis subscriptionibus captivas manus› · printed under col 825
Quesnellus cum anterioribus editis, dederunt, quod nociturum. Nostrorum et Baluzii codicum lectionem, quae probatur etiam in epistola sequenti, anteponendam credidimus.
Quesnel, with the earlier editions, has dederunt, quod nociturum. We have thought that the reading of our manuscripts and of Baluze's, which is also confirmed in the following letter, should be preferred.
(e) ‹Cap. II. — Unde,› · printed under col 825
Sic meliores codices et Graecus textus, ex quo haec pauca hujus capitis verba reddita fuerunt. Quesnellus cum editis Leonis et nonnullis mss., tranquillissimi.
So the better manuscripts and the Greek text, from which these few words of this chapter were translated. Quesnel, with the printed editions of Leo and some manuscripts, has tranquillissimi.
(f) ‹humana praesumptio.› · printed under col 825, continued under col 826
Retinuimus vulgatam lectionem, nulli ⟨l⟩icet codices suffragentur. Nam quod est in mss., Ista ego vel Ista ergo, Istum ego, vel Istum ergo, cum contextu Latino hujus epistolae nullo modo congruit, uti congruit Haec ego in textu Graeco: et aliunde certum sit collectorem Latinum haec excerpsisse ex epist. 44, ubi Ecce ego legitur.
We have kept the common reading, although no manuscripts support it. For what is in the manuscripts, Ista ego or Ista ergo, Istum ego, or Istum ergo, in no way agrees with the Latin context of this letter, as Haec ego agrees in the Greek text; and besides, it is certain that the Latin collector excerpted these things from letter 44, where Ecce ego is read.
reverendissimis episcopis qui a nobis missi sunt, et fidelissimo rerum quae gestae sunt narratore Hilaro diacono nostro. Haec autem ideo culpa processit, eo quod non pura conscientia et recto judicio secundum consuetudinem hi qui collecti sunt de fide et errantibus protulerunt. In ipso autem judicio non omnes qui convenerant interfuisse cognovimus. Nam alios rejectos, alios didicimus intromissos, qui pro supradicti sacerdotis arbitrio impiis subscriptionibus captivas manus dederent, et nociturum statui suo scirent, nisi imperata fecissent, talemque ab ipso prolatam esse sententiam, ut in omnes per eam saeviretur Ecclesias. Quod nostri ab apostolica sede directi, adeo impium et catholicae fidei contrarium videntes, nobis significare noscuntur. Cap. II. — Unde, tranquillissime principum, removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei: ut Christi Evangelio vim non inferat humana praesumptio. Ecce ego, christianissime et venerabilis imperator, cum consacerdotibus meis implens erga reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officium, cupiensque vos per omnia placere Deo, cui pro vobis ab Ecclesia supplicatur, ne ante tribunal Domini, rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius Deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor imperii, et coram sanctis angelis Christi, ut omnia in eo statu esse jubeatis, in quo fuerunt ante omne judicium, donec major ex toto orbe sacerdotum numerus congregetur; nec alieno peccato patiamini vos gravari: quia, quod necesse est nos dicere, veremur ne cujus religio dissipatur,